Cicero, Epistulae ad Familiares (XML Header) [genre: prose; letters] [word count] [lemma count] [Cic. Fam.].
<<Cic. Fam. 12.23.1 Cic. Fam. 12.23.4 (English) >>Cic. Fam. 12.24.1

12.23.2 quod ni ita putarem, ipse perscriberem in primisque Caesaris Octaviani conatum ; de quo multitudini fictum ab Antonio crimen videtur, ut in pecuniam adulescentis impetum faceret ; prudentes autem et boni viri et credunt factum et probant. quid quaeris? magna spes est in eo ; nihil est quod non existimetur laudis et gloriae causa facturus. Antonius autem, noster familiaris, tanto se odio esse intellegit ut, cum interfectores suos domi comprenderit, rem proferre non audeat. A. d. vii Id. Oct. Brundisium erat profectus obviam legionibus Macedonicis quattuor, quas sibi conciliare pecunia cogitabat easque ad urbem adducere et in cervicibus nostris conlocare. 12.23.3 habes formam rei p., si in castris potest esse res p. ; in quo tuam vicem saepe doleo, quod nullam partem per aetatem sanae et salvae rei p. gustare potuisti. atque antehac quidem sperare saltem licebat, nunc etiam id ereptum est. quae enim est spes, cum in contione dicere ausus sit Antonius Cannutium apud eos locum sibi quaerere quibus se salvo locus in civitate esse non posset? 12.23.4 equidem et haec et omnia quae homini accidere possunt sic fero ut philosophiae magnam habeam gratiam, quae me non modo ab sollicitudine abducit sed etiam contra omnis fortunae impetus armat, tibique idem censeo faciendum nec a quo culpa absit quicquam in malis numerandum. sed haec tu melius. Tratorium nostrum cum semper probassem, tum maxime in tuis rebus summam eius fidem, diligentiam prudentiamque cognovi. da operam ut valeas ; hoc mihi gratius facere nihil potes.



Cicero, Epistulae ad Familiares (XML Header) [genre: prose; letters] [word count] [lemma count] [Cic. Fam.].
<<Cic. Fam. 12.23.1 Cic. Fam. 12.23.4 (English) >>Cic. Fam. 12.24.1

Powered by PhiloLogic